Epistola ad Colossenses*

Caput 2: Versus 17

Quae sunt umbra,etc. Tunc fuerunt hujusmodi praecepta, quae non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem.Corpus autem.Id est, veritas hujus umbrae estChristi,id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia.
(* Traductions européennes)